[33] EPISTOLA XXXIII. Clarissimo viro eruditione & virtute praestanti D. PETRO MEDMANNO, Coloniensi amico suo integerrimi & carissimo. S.D. Deo aeterno Patri Domini nostri IESU CHRISTI gratias ago, quod repressa Lycaone Ecclesias & Politias harum regionum defendit. Utinam autem eventus etiam aliis pericula mitiget. Mihi non sunt nota principum consilia: Et nunquam fui suasor sumandi, nisi necesse esset, sicut judico in reprimendo Lycaone vere necessariam & justam defensionem susceptam esse. Francisco Vinariensi scripsi, ut petiisti; nec obsignavi literas. Quare prius eas legito; &, si videbitur, exhibe. Magnopere te oro, significes mihi per hunc nostrum tabellarium, quae sit opinio prudentum de conventu, quae Ratisbonae mense Decembri inchoandus dicebatur. Mitto tibi oratiunculam habitam, cum nuper hic esses. Bene & feliciter Vale: die II. Novemb. Epistolam illam veterem a te scriptam, cujus hic mentionem faciebas, nuper accepi. PHILIPPUS MELANTHON. |